monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 29
Nam Deus propria voluntate sua creavit hominem ad honorem illum qui completur in corpore Filii eius in vita aeterna: cum perditus homo, reviviscit in honore vitae salutifera gratia redemptus in Deo. Et spiritus quidem invisibilis corporalibus oculis existens, designat Patrem omni creatura inaestimabilem, et aqua purgationem sordis faciens, significat Verbum, id est Filium passione sua abstergentem maculas hominum, atque sanguis circumplectens et calefaciens hominem, figurat Spiritum sanctum suscitantem et incendentem clarissimas virtutes in hominibus. Sic tria haec videlicet spiritus, aqua et sanguis sunt in uno, et unus in tribus, et unum sunt in salvatione, scilicet ut dictum est, atque Trinitatem in unitate et unitatem in Trinitate demonstrant. Quomodo? Sancta et coelestis Trinitas dat coeleste testimonium: ita quod non est ab alio sumptum, sed certa fide in ipsa manifestatum. Quomodo? Pater testificatur quod unicum fructuosum Verbum suum, quod ante saecula genuit, per quod omnia creata sunt, ipsum postea in praedestinato tempore in Virgine gloriosissime floruit.